monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Historia Francorum > sectio 4 > sectio > 32 > sectio 35 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 29
Quid diu immoror, et dolorem meum differendo facio longiorem? Sentiebat prudentissima feminarum adesse mortem, et frigente alia parte corporis atque membrorum, solum animae teporem in sacro pectore palpitare, nihilominus quasi ad suos pergeret, alienosque desereret, illos versiculos susurrabat : Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae . Et, Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini . Et, Elegi abiecta esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum . Cumque a me interrogaretur, cur taceret, cur nollet respondere inclamanti, an doleret aliquid, Graeco sermone respondit, nihil se habere molestiae , sed omnia quieta et tranquilla perspicere. Post haec obmutuit, et clausis oculis quasi iam mortalia despiceret, usque ad expirationem animae, eosdem repetebat versiculos, ut quod dicebat, vix audire possemus; digitumque ad os tenens, crucis signum pingebat in labiis. Defecerat spiritus, et anhelabat in mortem; animaque erumpere gestiens, ipsum stridorem, quo mortalium vita finitur, in laudes Domini convertebat. Aderant Ierosolymorum , et aliarum urbium Episcopi, et Sacerdotum inferioris gradus, ac Levitarum innumerabilis multitudo. Omne monasterium, virginum et monachorum chori repleverant. Statimque ut audivit sponsum vocantem, Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea: Quoniam ecce hyems transiit et recessit, pluvia abiit sibi ; laeta respondit: Flores visi sunt in terra, tempus sectionis advenit . Et Credo videre bona Domini in terra viventium .